PINTHIAS melius PHINTHIAS

PINTHIAS melius PHINTHIAS
PINTHIAS, melius PHINTHIAS
apud Hyginum, ubi corrupte Pythias vulgo habetur, Damonis amicus; quod proin et apud Val. Maximum, l. 4. c. 7. ex ext. 1. reponendum: Nomen enim Siculum Φιντίας, et femininum Φιντὶς. A' verbo φίλαςθαι, φιλτὸς amabilis, unde et φίλτρον amatorium, atque hinc proprium nomen Φιλτίας, pro quo Siculi dicebant Φιντίας, ut φίντατος, pro φίλτατος etc. Salmas. ad Solin. p. 111. et historiam egregii huius amicorum paris, in Damon et Pythias.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”